Aevum praehistoricum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Aevum praehistoricum
Remove ads

Aevum praehistoricum (a Latino prae + Graeco ιστορία 'res gestae'), etiam historia ante litteras scriptas appellata,[2] est spatium temporis inter usum primorum instrumentorum lapideorum ab homininis (abhinc annorum 3.3 milliones fere) et systemata scribendi primum excogitata, vel ut dicitur ante historiam relatam artisque scribendi inventam, cum historia propria coepisse habeatur.[3] Usus symbolorum, notarum, et imaginum paene ab ineunte inter homines erat, sed prima systemata scribendi nota abhinc annorum 5300 fere apparuerunt, quae autem aliquot milia annorum late nondum asciscebantur. Usus systemum scribendi in nonnullis culturis solum saeculo undevicensimo adhiberi coeperunt, et in paucis, ne usque ad praesens quidem fit. Finis ergo praehistoriae pervariis temporibus in variis locis fiebat, qua pro causa hoc vocabulum minus in societatibus humanis describendis ubi praehistoria nuper finivit adhibetur.

Unam legis e paginis de
aevis archaeologicis
disserentibus

  • Tahunium, Yarmukium
  • Tardenoisium, Kebarium, Natufium, Khiamium
Epipalaeo-, Mesolithicum
  • Azilium, Maglemosium, Swiderium
Palaeolithicum superius
Palaeolithicum medium
Palaeolithicum inferius
Thumb
Tabula geographica primarum migrationum humanarum secundum mitochondrialem populationum geneticam. Numeri sunt millennia ante praesens (subtilitate disputata).
Thumb
Caudica excavata.
Thumb
Aditus multiplicis templorum Hagar Qim Maltae per phasem Ġgantija, circa 3900 a.C.n.[1]
Thumb
Aedificium grande ad Luni sul Mignone Blerae Italiae, circa 3500 a.C.n.
Thumb
Vasa restibus ornata, facta ab hominibus culturae cuiusdam Europae neolithicae, Opus figlinum chordata dictae; verisimiliter homines huius culturae linguis Indoeuropaeis loquebantur, praecipue parentibus linguarum Germanicarum, Celticarum, Slavicarum, Balticarum.

Sumer in Mesopotamia, cultus humanus Vallis Indi, et Aegyptus antiqua erant primae civilizationes quae suas scripturas evolverunt et quae res gestas in tabulas referebant; quod iam Aetate Aenea ineunte fiebat.

Notio praehistoriae per Aevum Illuminationis oriri coepit in operibus antiquarianorum qui vocabulum primitivas adhibere solebant ad societates quae ante relata scripta fuerant.[4] Primus autem prehistory, vocabuli Anglici, usus in Foreign Quarterly Review anno 1836 factus est.[5]

Remove ads

Aetates

Aetas Lapidea est tempus cum homines, metallis nondum notis, instrumenta ex lapidibus lapillisque facerent. Huic aetati partes tres tribuuntur:

Intervallum ante Christum natum praecipue est:

Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads