Sufismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Sufismus (Arabice تصوّف taṣawwuf ; Persice صوفیگری sufigari ; Turcice tasavvuf ; Urdu تصوف) usitate habetur interior mysticusque religionis Islamicae modus.[1] Adsectator huius memoriae plerumque appellatur ṣūfī (Arabice صُوفِيّ), quamquam alii adsectatores hac voce utuntur solum pro quibus mentem Sufismi attineant. Aliud nomen indagatoris Sufiani est dervish.

Classici Sufismi doctores Sufismum esse "scientam cuius finis est reparatio cordis et id avertere ab omnibus praeter Deum" circumscripserunt.[2] Alioquin, verbis Ahmad ibn Ajiba, doctoris Darqawiensis, Sufismus est "scientia per quam homo potest scire in praesentiam divinam peregrinare, se impuritatis intus purgare, et se variis notis laudabilibus exornare."[3]
Motus Sufiensis nonnullos continentes culturasque per milia annorum attigit, primum in linguis Arabica expressus, tum Persica, Turcica, et deinde duodecim aliis linguis.[4] Ordines Sufiani, qui doctriná sunt aut Sunni aut Shi'a, ortum habent ex Muhammad, propheto Islamico, per eius patruele Ali, vel ex Abu Bakr. Adsectatores Sufismi postulant Sufismum radices cepisse in cultura consuetudinibus Islamicis, quoniam sunt factiones Islamicae, praecipue Salafismus et Wahhabismus, quae habent Sufismum esse haeresim.
Secundum quosdam criticos hodiernos, sicut Idries Shah (1971), philosophia Sufismi est in natura universa, radicibus quae originem Islamismi et aliarum religionum hodiernarum antecesserunt; similiter, alii Musulmani credunt Sufismum esse praeter provinciam Islamicam.[5]
Remove ads
Etymologia
Lexica Sufi radix vel de verbo Arabico صوف ṣūf 'lana' deducitur, quod spectat ad amicula simplicia quae antiquiores ascetici Musulmani gesserunt, vel fortasse de verbo Arabico صفا ṣafā 'puritas'. Ambas explanationes commiscuit al-Rudhabari, dicens Sufistam esse "qui lanam super puritatem gerit."[6] Alii subiciunt verbum Arabicum ṣufi de Aṣhab aṣ-ṣuffa 'Socii Vestibuli' deduci, qui tempore Muhammad, Musulmani in egestatem redacti, in vestibulo mescitae prophetae egerunt ad orationes se devoventes, avidi discere nova Qur'ān incrementa dum in lucem proferebantur. Etiam alia etymologia, ab Abū Rayhān al-Bīrūnī Persico saeculi decimi historico proposita, verbum cum verbo Graeco sophia 'sapientia' conectit.
Remove ads
Historia Sufismi
Tres gravissimi sheikh Sufienses
Bayazid Tayfur al-Bistami
Bayazid habetur unus "ex sex claris stellis in firmamento prophetae" et vinculum in Aurea Naqshibandi Tariqah Catena.
Ibn Arabi
Saeculis duodecimo exeunti et tertio decimo ineunti, a mysticismo speculativo motus, Ibn al-Arabi rationem produxit quae absolutum inter legem et Sufismum hiatum creavit.
Junaid
Junaid, quartus ordinis Safavid dux, spiritualem ordinis vim transformare in potestatem civilem conatus est.
Remove ads
Iudicia theoretica in Sufismo
Observati doctores Islamici qui memorias a maioribus posteris traditas cognoscunt, duos intra Sufismo ramos maiores discernentes, sic inter animos variorum antistitum et inter stirpes studii distinguunt.[7] Una quidem via ab signis ad significantem (Anglice: signifier) ducit; una autem ducit ab significanti ad signa.
In via ab signis ad significantem (vel ab operibus ad eius opificem), indagator incipit se inferiorem omnis rei corruptae purgando quae prohibeat cognitionem omnium rerum a Deo creatarum, re vera theophaniae, voluntariae Dei patefactionis.[8] Haec via est via Imam Al-Ghazali et plurimorum ordinum Sufiensium.
In via ab significanti ad signa (vel ab opifice ad eius opera), indagator, divinam attrahendi vim (jadhba) sensens, intrat in viam conspecto fine, recta praesentiae divinae apprehensione, ad quam omnis nisus spiritualis intenditur. Haec ratio non substituitur in loco nisus ad cor purgandum, sicut in alio ramo; sed oritur ex alio in viam aditu. Haec via est via praecipue magistrorum ordinum Naqshbandi et Shadhili.[9]
Usus Sufismi
Dhikr
Dhikr est recordatio Dei, omnibus Musulmanis in Qur'an iussa. Facere dhikr est sensum praesentia divinae exercitare (alii dicunt "petere statum gnaritatis Dei") secundum variis modis.
In cultura populari
In pelliculis
Pellicula Bab´Aziz (2005), a Nacer Khemir moderata, fabulam enarrat veteris dervish caeci, cui necesse est terram desertam cum parva nepti transire per multas dies noctesque ut suam ultimam reconciliationem dervish, tricensimo anno quoque celebratam, attingat. Pellicula, mysticismi Sufiensis plena, versus Romani aliorumque poetarum Sufiensium adfert et ecstaticam Sufiensem saltationem ostendit.
In musica
Madonna in disco Bedtime Stories (1994) carmen "Bedtime Story" cecinit, in quo sublimus fieri (Anglice getting high) dum sibi non conscius commemoratur: carminis video ostendit ecstaticum ritum Sufiensem, multis dervish persaltantibus; videntur etiam calligraphia Arabica et alia elementa Sufiensia. Anno 1998, ea carmen "Amarum Dulceque" (Anglice Bittersweet) impressit, in quo ea eiusdem nominis poema Romani pronuntiavit. Proximo anno, per suam Peregrinationem Mundi Summersi, ea carmen "Arcana" (Anglice Secret) cecinit, quod ritus multarum religionum, saltationem Sufiensem includentes, ostendit.
Remove ads
Nexus interni
- Algazelus
- Amir Khusrau
- Bayramismus
- Index rerum Sufismarum
- Khalwa
- Mystica
- Philosophia Sufiana
- Poetice Sufi
- Qawwali
- Romanus (poeta)
- Sema
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads