Trogoniformes

From Wikipedia, the free encyclopedia

Trogoniformes
Remove ads

Trogoniformes sunt ordo avium, cui est una familia, Trogonidae. Familiae vicissim sunt quadraginta sex species in septem genera digestae. Fossilia Trogoniformium ex Eocaeno ineunte abhinc annorum 49 milliones descripta sunt, quae in basali ordinis Coraciiformium radiatione implicantur, vel artissime cum coliidis et strigiformibus fortasse sunt. Ordinis nomen, a Graeco trogon 'arrodendo' deductum, quod hae aves foramina in arboribus ad nidificandum arrodunt attingit.

Thumb
Harpactes erythrocephalus mas in Khao Yai National Park Thailandiae

Classis : Aves 
Ordo : Trogoniformes 
American Ornithologists' Union, 1886[1]
Familia : Trogonidae 
Lesson, 1828
   
Palaeontologia
Eocaeno ineunte, 49–0 m.a.: 
Subdivisiones: Genera
Apaloderma

Euptilotis
Harpactes
Apalharpactes
Pharomachrus
Priotelus

Trogon
Territorium
Thumb
Formula:Legend0
Thumb
Fossile Masillatrogonis ex Messel in Germania.
Thumb
Priotelus temnurus est una ex duabus speciebus in insulis Caribicis endemicis.
Thumb
Par Harpactum duvaucelii dimorphismum sexualem in pennis monstrant, femina in laeva parte, mari in dextra.
Thumb
Pharomachrus mocinno mas nidum intrat.

Trogoniformes in silvis tropicis per orbem terrarum habitant. Maxima biodiversitas in neotropicis invenitur, ubi viginti quattuor species in quattuor genera digestae fiunt. Generi Apalodermae sunt solae species Africanae. Genera Harpactes et Apalharpactes, duodecim species comprehendentia, in Asia Meridio-Orientali inveniuntur.

Insectis et fructibus vescuntur, ac forma eorum rostrorum et infirmitas eorum crurum diaetam habitusque arboreales indicant. Rapide volare possunt, sed magna spatia transeunt invite. Migrare plerumque non solent, quamquam nonnullae species parvis regionibus utuntur. Earum pennae sunt molles, saepe clarissime coloratae, pennis marum pennarum feminarum dissimilibus. Solum animal sunt digitis heterodactylibus praeditis. In foraminibus in arboribus vel nidis isopterorum nidificant, ubi a duo ad quattuor ova alba vel pallida tanta pariunt.

Remove ads

Species

  
  
  

Harpactes



Apaloderma




Trogon




Priotelus



Quetzals

Euptilotis



Pharomachrus



Phylogenia generum in Moyle 2005 condita.
  • Ordo Trogoniformes
    • Familia Trogonidae
More information Imago, Genus ...
Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads