class.
- queis simul optatae finito tempore luces
- advenere, domum conventu tota frequentat
- Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
- dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
- deseritur Cieros, linquunt Pthiotica Tempe
- Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
- Pharsaliam coeunt, Pharsalia tecta frequentant. —Carmina Catulli [1][2]
class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- haec dicuntur inconstantissime. cum enim summum bonum in voluptate ponat, negat infinito tempore aetatis voluptatem fieri maiorem quam finito atque modico. qui bonum omne in virtute ponit, is potest dicere perfici beatam vitam perfectione virtutis; negat enim summo bono afferre incrementum diem. qui autem voluptate vitam effici beatam putabit, qui sibi is conveniet, si negabit voluptatem crescere longinquitate? —De finibus bonorum et malorum Ciceronis [3][2]
class. (ca. 30-22 a.C.n.)
- Nec solum id vitium in aedificiis, sed etiam in muneribus, quae a magistratibus foro gladiatorum scaenisque ludorum dantur, quibus nec mora neque expectatio conceditur, sed necessitas finito tempore perficere cogit, id est sedes spectaculorum velorumque inductiones [sunt] et ea omnia, quae scaenicis moribus per machinationem ad spectationes populo comparantur. In his vero opus est prudentia diligens et ingenii doctissimi cogitata, quod nihil eorum perficitur sine machinatione studiorumque vario ac sollerti vigore. —De architectura Vitruvii [4][2]
class. (ca. 30 p.C.n.)
- Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito iam gravissimo tempore eodemque longissime distante, secuturis vero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt, deinde matutino tempore, quod natura sua levissimum est. Si vero febres vagae sunt, quia verendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione levatus est, tunc debet adsumere. —De Medicina Celsi [5][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- sacer est, aeternus, immensus, totus in toto, immo vero ipse totum, infinitus ac finito similis, omnium rerum certus et similis incerto, extra intra cuncta conplexus in se, idemque rerum naturae opus et rerum ipsa natura. —Naturalis historia Plinii [6][2]