From Wikipedia, the free encyclopedia
Bagdatum, in scriptis vetustioribus Baldacum (Arabice بغداد Baġdād), est urbs capitalis Iraci. Numerus incolarum anno 2011 ad 7 216 040 censebatur: est igitur Iraci urbium maxima (proxima autem a maxima Basra est), et proxima a maxima urbium Arabice loquentium (maxima Cairus), et item proxima a maxima urbium in Asia occidentali iacentium (maximum enim Teheranum). Ad ripam dextram fluminis Tigridis anno 762 condita est iussu caliphae Abbasidae al-Manṣūr; fuit ab hoc tempore caliphatus Abbasidarum caput et litteratorum studiosorumque metropolis. Anno 1258 Bagdatum a Mongolis duce Hülegü obsessa et delapidata est. Inde per septem fere saecula urbs provincialis fuit sub dominatione Mongolorum et Turcarum. Imperio Ottomanico primo bello mundano devicto Iracum anno 1920 territorium separatum tutelae Britannicae mandatum fit. Caput huius territorii (mox regni, deinde rei publicae) Bagdatum constitutum est.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Bagdatum urbem anno 2010 homines 5 402 000 incolere censebantur, regionem autem metropolitanam 11 800 000. Novem regiones urbanae, vici octoginta et novem enumerantur. Parlamentum Iracicum legationesque aliarum civitatum ibi sedent, sed post annum 2003 regiones urbis inter armatos variae oboedientiae controvertuntur.
Al-Mansur urbi a se conditae nomen Madīnat al-Salām ('urbs pacis') anno 762 attribuit. Nomen antiquius et commune Baġdād, quod urbs florens rursus sibi vindicavit, ab eruditis censetur originem e Lingua Persica Media trahere (bag 'deus' + dād 'dedit'). Alii autem abnuunt: populus enim huius regionis, ante urbem novam conditam, Aramaice neque Persice loquebatur.[1]
Nomen commune variis modis a scriptoribus Latinis adhibetur. Saeculo ab undecimo ad quintum decimum nomen indeclinabile reperimus aut Baldac[fons 1][fons 2][fons 3] aut Baldach[fons 4][fons 5] sive (per errorem?) anno 1531 Baldath[fons 6]; semel Baldacum, nomen declinationis secundae.[fons 7] Ab anno 1625 nomen Bagdadum supervenit,[fons 8][fons 9] sed etiam Bagdatum,[fons 10][fons 11] rarius Bagdetia.[fons 12][fons 13] Nova Babylon interdum scribitur.[fons 12] Verba adiectiva reperiuntur saeculo tertio decimo calipha Baldacensis,[fons 1] anno circiter 1300 homines Baldacenses[fons 7], sed anno 1571 auctor Bagdedinus[fons 14] et ab anno 1625 homines Bagdadenses,[fons 9] mox Bagdatenses.[fons 11] Qui nomina taxinomica inveniunt aut Bagdatensis aut Bagdadensis scribunt.
Verbum baldachinum, tali modo in variis linguis Europaeis acceptum, ab illo nomine urbis Bagdati mediaevali Baldacum derivatur propter mercaturam textilium Persicorum et Orientalium per Bagdatum directam.
Bagdatum ad ripas fluminis Tigridis stat eo loco ubi trans planitiem alluvialem Mesopotamicam fluvius geminus Euphrates proxime accurrit, ad Occidentem versus haud 40 km distans. Amnis Dialas suburbia orientalia Bagdati lavat moxque Tigride confluit meridiem versus. Bagdatum 34 metris, neque pluribus, super maris aequor surrigitur et interdum a Tigridis aquis partim inundabatur usque ad annum 1956: tunc enim moles iuxta Sumam (Sāmarrāʾ) ad affluentiam fluminis constringendam planitiemque irrigendam constructa est. In omni parte eiusdem planitiei metropoles antiquae et ruinosae reperiuntur. Seleucia enim, caput ab initio regni Seleucidarum, anno 305 iuxta occidentalem Tigridis ripam condita, 35 km distat meridiem versus. Ctesiphon, imperatorum Parthorum metropolis, Seleuciam a ripa orientali spectat. Babylon, Euphratem ripis ambabus circumstans, 85 km distat sub sole meridiano. Ešnunna, civitas Sumeria, haud longe distat septentrionem versus. Suma loco Bagdati sexaginta annos ab 833 usque in 892 fuit caput caliphatus Abbasidarum.
Clima Bagdati subtropicum aridum confitetur, aestivum calidum atque siccum, hiemale admodum frigidum et humidum. Pluvia a mense Decembri usque ad Aprilem accidunt sed rara sunt, mensuram usque ad 150 mm, nec plura, cumulantia. Temperatura media usque ad 44° mensibus Iulio et Augusto ascendit, maxima 50° sive plures, sed media ad 4° mense Ianuario descendit, minima ad 0°.
Vicis nonnullis in hoc pago iam sparsis, calipha e familia Abbasidarum et secta Sunnitica al-Manṣūr ad ripam dextram Tigridis anno 762 urbem novam suam condidit ad caliphatús caput, forma circulari, magnitudine restricta, muris tribus concentribus cincta. Forma huius urbis ex antiquioribus derivata est Persicis sub imperiis Arsacidarum et Sassanidarum constructis, harum Fīrūzābād, illorum Hatra, et secundum praeceptis astrologorum tam Zoroastriani Naubaḫt Ahwāzī quam Iudaici Māšāʾ Allāh ibn Aṯarī. domu ipsius caliphae in medio posita est cum meschita, thesaurario et praesidio: ibi enim aulam suam collocandam censuit guberniumque imperii sui. Quattuor portas aedificare statuit, intusque ab omni porta viam rectam porticibus munitam ad medium tendentem.
Extra urbem a Porta Basrae meridiem et orientem versus per viam fluvialem peregrinatores Basra ad urbem ibant. A Porta Cufae meridiem et occidentem versus via per urbem Cufam ad Arabiam tendit. A Porta Damasci septentrionem et occidentem versus ad Syriam proficisci licuit. A Porta Chorasani meridiem et orientem versus via per pontem Tigridis ad partes Iraniae tendit. Extra muros statim mercatores aliique incolae, praesertim origine Mesopotamico et Arabico, domos suas posuerunt et praecipue ad portas Basrae et Cufae iuxta vias frequentatissimas in ea regione (olim suburbana, hodie urbana) quae al-Karh appellatur. Eodem tempore extra muros boreales regionem suburbanam al-Ḥarbīya milites exercitús Caliphae veterani, praecipue Persae, incolere coeperunt. Hoc omne ad ripam Tigridis dextram vel occidentalem visum est. Mox autem ad ripam sinistram vel orientalem domum principis al-Mahdī (filii al-Manṣūr olimque Chorasani gubernatoris) anno 768 aedificata est. Iuxta hoc palatium suburbia nova creverunt tria, scilicet al-Ruṣafa, al-Šammāsiya et al-Muḫarrim, quae partim Chorasanenses al-Mahdī sectatores incoluerunt.
Ita Bagdatum urbs iuxta ambas fluminis ripas crescebat, "urbem rotundam" (sic enim structura al-Manṣūr nuncupata est) gradatim superfluens. Caliphae posteriores, al-Mansur et al-Mahdī successores, saepe ad ripam orientalem palatia magnifica et hortos construere iusserunt, interdum autem alibi degerunt. Hārūn al-Rašīd anno 796 caput gubernii sui Callinicum (al-Raqqa) constituit, quo anno 809 mortuo al-Amīn Bagdati redit sed, bello civili saeviente inter filios Hārūn al-Rašīd, "urbs rotunda" partim delapidata est. Sed in his annis et sub calipha al-Maʾmūn, litterarum amatore et Domús Sapientiae fautore, Bagdatum urbs mercatorum et eruditorum floruit. Al-Muʿtaṣim bi-ʾllāh ab anno 836 Sumam sedem suam praetulit, ubi usque ad annum 892 successores eius manserunt. Tandem a novo calipha al-Muʿtaḍid bi-'llāh Bagdatum rursus selectum est, sed saeculis X, XI et XII a ducibus militaribus extraneis possidebatur, familiae Buyidarum ab anno 945, familiae Selgiukidarum a 1055 ad 1152: isti etiam palatia sua ad ripam orientalem addiderunt. Potestas calipharum Bagdatensium Sunniticorum a Nureddino successoreque Saladino breviter restituta est saeculo XII exeunte et XIII ineunte, calipha al-Nāṣir li-Dīn Allāh, cuius nepos al-Mustanṣir madrasam sive scholam superiorem al-Mustanṣirīya anno circiter 1227/1233 condidit, cuius aedificia etiam hodie servantur. Mox autem urbs omnino deiecta est: Hülegü enim imperator Mongolorum anno 1258 Bagdatum obsessit et cepit, caliphamque al-Mustaʿṣim et incolarum centena milia interfeci iussit. Moles insuper et opera irrigationis destruere curavit. Ita Bagdatum, olim divitiis ruralibus cinctum, iam terris aridis agrisque vastatis circumdatum est.
Bagdatum ab hoc anno nondum urbs capitalis fuit caliphatús neque imperii, sed provincialis, sub imperiis Mongolorum Ilhanorum, mox Ǧalāyiridarum (horum Saih Uwais, Bagdati amator, mercatús culturaeque fautor, madrasam al-Mirǧānīya et mansionem Ḫān Mirǧān annis 1356-1359 condidit). Rursus anno 1401 conquisitum est, multis incolis necatis, ab imperatore Timur seu Tamerlane, cui succedit domus regnatrices Turcmenorum.
Breviter postea Persae Safavidae imperaverunt (primo rege Ismāʿil I), longissimo autem tempore Ottomanidae (conquisitore Suleimano I anno 1534), qui usque ad primum bellum mundanum Bagdatum possederunt. Saeculo XIX mercatura fluviatilis divitias suas Bagdato reddere incipiebat. Britanni et Francici amoenitates culturae Europaeanae introducebant. Consulatus Britannicus in urbe iam ab anno 1798 sedebat.
Iussu Deliberationis de pace componenda Lutetiae facta, in Foedere Separae sancto, Mesopotamia (nuper provincia Iracum Ottomanica) tutelae Regni Britannici mandata est. Huic territorio Bagdatum urbs, iam anno 1917 ab exercitu Britannico sine proelio capta, caput fuerit, sed ab anno 1932 caput regni Iraci independentis, rege Fayṣal I. Reges et ab anno 1958 praesides Iraci domum vel palatium principale et caput gubernii Bagdati in urbe tenuerunt. Milites igitur Civitatum Foederatarum sociorumque, qui ad inimicum praesidem Ṣaddām Ḥusain eiciendum pugnabant, urbem Bagdatum super omnes alias nancisci cupiverunt et diebus 3-12 Aprilis 2003 in proelio nacti sunt. Qui milites mense Augusto 2010 a Bagdato omnique Iraco decesserunt, sed post annum 2003 et usque hodie regiones huius urbis inter armatos variae oboedientiae controvertuntur, aliquos exercitús Iracici militantes, alios vigiliae foederalis, nonnulli vigilum urbanorum, quosdam etiam qui in gregibus circa privatos se clientes confitentur. Sunt qui se appellant filii Iraci, pyrobolis AK-47 armati, contra alios omnes vigilantes.[3].
Domús caliphae al-Mansur cupola viridis, late visa, anno 941 effudit. Omnis "urbis rotundae" nulla res hodie videtur: ruinae, si sint, partim sub statione ferriviaria iacent. Saeculi XIII aedificium madrasae al-Mustanṣirīya visitatur, sed Porta Talismani, eisdem annis constructa, anno 1917 deleta est.[4] Mansio peregrinatorum et scholasticorum Ḫān Mirǧān, anno 1356 aedificata, ab hodiernis visitatur.[5] Arx et palatium sive sarai Ottomanidarum, ripam orientalem Tigridis adiacentes, magna parte servantur.[6]
Inter nova aedificia memoranda est Turris Bagdatensis (Burǧ Baġdād), partim ad telecommunicationes destinata sed etiam peregrinatoribus tabernam in fastigio offerrens, annis 1992/1994 erecta et nomine "Turris Saddami" (Burǧ Ṣaddām) dignata.
Domum Sapientiae aut ab al-Manṣūr ipso aut ab Hārūn al-Rašīd condita est sed pro certo ab al-Maʾmūn promota, ad sapientiam Persarum et mox Graecorum Arabice convertendam dicata. Al-Mustanṣir madrasam sive scholam superiorem al-Mustanṣirīya anno circiter 1227/1233 condidit. Madrasa al-Mirǧānīya (cui accedebat mansio Ḫān Mirǧān) anno 1356 condita est.[7] Universitas Bagdatensis anno 1957 condita est.
Museum Archaeologicum Bagdatense anno 1926 suadente imprimis Gertrudis Bell erudita Britannica, quae apud gubernium territorii et regni Iracensis eo tempore meruit. Ab anno 1966, in nova aedificia regionis urbani al-Karh motum, Museum Nationale Iracense nuncupatur.
Bagdatum urbem anno 2010 homines 5 402 000 incolere censebantur. Anno 1957 incolae 490 496 enumerati sunt, anno 1987 3 841 268. Lingua loquitur maxima pars Arabica, multi etiam Carduchica, pauciores Aramaica, origine permulti Iracico, religione Islamica sectarum aut Siiticae aut Sunniticae. Sunt qui religionem Christianam confitentur, usque in annum 2003 ad numerum 500 000 congregati, sed dimidia pars in alias civitates post hoc anno effugerunt. Populus religionis Iudaicae, numerum 77 000 anno 1947 attingens, fere omnis ante annum 1951 ad Israelem effugit.
Novem regiones urbanae enumerantur, scilicet al-Aʿzamiya (ألأعظمية), Baġdād al-Ǧadīda (بغداد الجديدة), al-Kāzimiya (الكاظمية), al-Karāda (الكرادة), al-Karḫ (الكرخ), Manṣūr (منصور), al-Rašīd (الرشيد), al-Ruṣāfa (الرصافة), Madīna al-Ṣadr (مدينة الصدر). In vicos octoginta et novem dividuntur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.