Iraca
civitas From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Irāca[1][2][3] seu Iraquia,[4][5] (Arabice plene جمهورية العراق Jumhūrīyat al-ʿIrāq 'res publica Iracae') est civitas sui iuris in Asia Occidentali sita, quae plurimum septentrionalem et occidentem Zagrii montium finem, orientalem Deserti Syriae partem, et septentrionalem Deserti Arabiae partem comprehendit.[6] Civitates conterminae sunt Iordania ad occidentem, Syria, ad septentrionalem et occidentem, Turcia ad septentriones, Irania ad orientem, et Cuvaitum et Arabia Saudiana ad meridiem. Iracae est angusta litoris pars, 58 chm longa, in sinu Persico septentrionali. Caput, Bagdatum. in media orientalique civitatis parte patet. Regio Curdistania legitime est Iraci pars, quae habet definitum imperium et definitam auctoritatem et exercitum; eius caput est Arbela urbs, sed fertur populus Curdicus praeponere Kirkuk capiti regionis.
Duo maiora flumina, Tigris et Euphrates, mediam Iracam transeunt, a septentrionali occidentalique ad meridianum orientemque defluentia. Haec flumina civitati terram arabilem adhibent, quae discrepat a terris aridis "steppis" vocatis et desertis quae plurimam Asiam Occidentalem tegunt.
In antiquitatis memoria, terra quae nunc Iracam comprehendit est in Europa appellata toponomine Graeco Mesopotamia 'terra inter flumina'. Iracam magnas civilizationes continuas post millennium sextum a.C.n. protulit vel accepit. Regio inter Tigridem et Euphraten cunabula civilizationis et locus ortús scripturae et rotae agnoscitur.
Remove ads
Geographia

Temporibus Imperii Romani Iraca attributa est plagae orientalis areae mundi veteris—una cum aliis civitatibus Asiae.
In Iraca septentrionali situs est extremum orientale Montis Tauri.
Historia
Per longam historiam, Iracam vicissim est pars media imperii Accadici, Assyrici, Neobabylonici, regni Seleucidarum, Parthici, Sassanidarum, et caliphatus Abbasidarum, et pars imperiorum Achaemenidarum, Romani, Rashiduni, Omayadarum, Mongolici, Safavidarum, Afsharidarum, Ottomanici, et Britannici.[7][8] Regnum Iracum anno 1932 conditum est.
Die 14 Iulii 1958, motu militum monarchia abolita ac res publica pronuntiata est. Annis sequentibus, praesides motibus militum saepe depositi sunt. Anno 1979, Saddamus Hussein praeses et dictator Iraci nominatus est.
Post incursum anni 2003, Iracum in dicionem militarem a multinationali copiarum consociatione, praecipue copiarum Civitatum Foederatarum et Britanniarum Regni, redactum est. Translata est summa rerum ad gubernationem Iraci ad tempus (Anglice: Interim Government of Iraq) mense Iuni 2004. Nová constitutione publico referendo sanctá, nova gubernatio Iraci electa est. Mense Septembri 2010, circa 52 000 copiae Civitatum Foederatarum in civitate manent.[9] Tota copiarum Civitatum Foederatarum revocatio ex Iraco ante 31 Decembris 2011 mandata est.[10]. Anno 2014, Iracum in periculo est, quod seditiosi Civitatis Islamicae in Iraquia et Levante Bagdadum expugnare conantur. Die 29 Iunii 2014, Caliphaum proclamaverunt atque Abu Bakr al-Baghdadi "Caliphum" nunc esse nuntiaverunt.[11]
Remove ads
De rebus Latinis
In fonte litterario[12] Iraquienses "Babylonii" vocantur.
Provinciae
Sunt undeviginti provinciae (Arabice: محافظات, sing. محافظة, Curdice: پاریزگه Pârizgah) in Iraco. Haec sunt maximae urbes Iraci, secundum CIA World Factbook:
- Bagdatum
- Salah ad Din
- Diyala
- Wasit
- Maysan
- Basra
- Dhi Qar
- Al Muthanna
- Al-Qādisiyyah
- Babil
- Karbala
- Najaf
- Al Anbar
- Ninive
- Dahuk
- Arbela
- At Ta'mim (Kirkuk)
- Suleimania
- Halabja
Urbes
Haec sunt maximae urbes Iraci secundum CIA World Factbook, aestimatione anno 2015 facta.[13]
Urbes antiquae Mesopotamiae notissimae, quarum ruinae in Iraco iacent, sunt Orchoë, Nippur, Ninive, Assur, ac Babylon.
Remove ads
Notae
Nexus interni

- Bellum Iracense
- Mensura Mesopotamena
- Provinciae Iraquiae
- Saddamus Hussein
- Civitas Islamica in Iraquia et Levante
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads