From Wikipedia, the free encyclopedia
Dromaius novaehollandiae altitudine est secunda a maxima avis exstans, post Struthionem camelum, suam cognatam inter Palaeognathas. Endemicus est in Australia, ubi maxima avis indigena sola generis Dromaii species exstans est. Sua distributio geographica plurimum Australiae continentalis comprehendit, sed subspecies Tasmaniana et subspecies Kangaroo Insulae et King Insulae exstinctae factae sunt post Europaeam Australiae deductionem anno 1788. Avis satis communis est, ut species vigens ab International Union for Conservation of Nature appelletur.
Dromaiis novaehollandiae, avibus sine volatu, sunt pennae permolles et fuscae, collis cruribus longis, et altitudinem 1.9 metrorum attingere possunt. Magna spatia transire possunt, et si opus est, usque ad 50 chiliometra per horam currere possunt. Variis plantis insectisque pascuntur, sed nonnullas hebdomades sine victu sueprtvivere possunt. Aquam raro bibunt, sed ex occasione copiosas summas consumunt.
Nascuntur Maii Iuniique mensibus, et feminae saepe inter se pro maribus pugnant. Feminae coire nonnullosque greges ovorum bis vel ter quoque anno possunt. Mares autem ova incubant, cum haud comedant et bibant. Pulli se post octo hebdomades ex ovis excludunt, et a patribus aluntur. Magnitudinem plenam post sex menses attingunt, sed cum maioribus manere possunt usque ad proximum annum nascendi.
Dromaius novaehollandiae est icon culturae Auatralianae, quae in armis heraldicis variisque nummis Australiae apparet. Avis praeterea est magna mythologiae indigenarum Australianorum proprietas, fabulis, carminibus, saltationibusque picta.
Dromaius novaehollandiae diu cum Casuariidis digerebatur, parte ordinis Struthioniformium.[5] Nova autem classificatio anno 2014 a Mitchell et al. proposita est, in enodatione DNA mitochondrialis condita. Quae classificatio Casuariidis suum ordinem Casuariformes dat,[6] et solum Casuariios in familiae Casuariidarum digerit, Dromaios novaehollandiae in suam familiam, Dromaiidas, digerens. Cladogramma infra exhibitum ex eorum opere venit.[7]
Recens paleognathae |
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.