From Wikipedia, the free encyclopedia
Mecoptera (Graece mecos 'longus' + ptera 'alae') sunt ordo insectorum superordinis Endopterygotorum, cui sunt circiter sescentas species in novem familiis per orbem terrarum distributas. Maxima familia est Panorpidae, inter quas maribus sunt genitalia quae aculeis scorpionum similia sunt, ac longa rostra. Bittacidae sunt alia familia magni momenti; elaboratis enim coitus ritibus innotescunt, in quibus feminae coniuges eligunt secundum iucunditatem praedarum quas mares eis ferunt. Inter greges minores sed notabiles sunt Boreidae, quorum adulti super nives ambulantes aliquando videntur. Contra eas, plurimae huius ordinis species in humidis regionum tropicarum circumiectis habitant.
Mecoptera cum Siphonapteris artissime coniunguntur, ac remotius a Dipteris distant. Dipterorum quidem aliquantum similia sunt, parva et media, corporibus longis et tenuibus, atque alis contractis et membranaceis. Plurima in circumiectis humidis nascuntur, sicut in detritu foliorum et in musco, ac fetura se ex ovis excludere non potest donec tempora humida incipiant. Larvae, erucarum similes, plerumque holeribus vescuntur, pupaeque non vescentes diapausam pati possunt donec caelum sit idoneum.
pars Endopterygotorum |
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Nannomecoptera Nannochoristidae | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.