Bison bison
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Bison bison est species bisontis cuius vasti greges in America Septentrionali olim vagabantur. Eius spatium historicum ante annum 9000 a.C.n., magna bisontum zona appellatur, tractus vigentium terrarum graminearum qui ab Alasca ad Sinum Mexici, ad orientem usque ad litus Atlanticum (in nonnullis regionibus paene ad tidewater Atlanticum) ad Novum Eboracum, et ad meridiem usque ad Georgiam, et, secundum nonnullos fontes, usque ad Floridam extendebatur, atque in Carolina Septentrionali prope Buffalo Ford in Catawba Flumine anno 1750 videbatur.[2][3][4] Paene exstinctus factus est propter venationem mercatoriam saeculo undevicensimo effectam morbosque bovinos ex bobus domesticis introductis. Species saeculo duodevicensimo exeunte plus quam 60 milliones animalium numerari putatur, sed ante annum 1889 solum 541 animalia enumerabantur. Medio saeculo vicensimo, rationes gregum augendorum prospere eveniebant, et 31 000 animalium ferorum hodie in vita sunt,[5] plerumque in aliquot saeptis nationalibus aliisque saeptis hodie inclusi. Animalia huius species praeterea post nonnullas reintroductiones etiam in variis Iacutiae et Mexici regionibus libere vagantur.

Bison bison bison
Classis : Mammalia
Ordo : Artiodactyla
Familia : Bovidae
Subfamilia : Bovinae
Tribus : Bovini
Subtribus : Bovina
Genus : Bison
Species : Bison bison
(Linnaeus, 1758)
Ordo : Artiodactyla
Familia : Bovidae
Subfamilia : Bovinae
Tribus : Bovini
Subtribus : Bovina
Genus : Bison
Species : Bison bison
(Linnaeus, 1758)
Subdivisiones: Subspecies
Bison bison athabascae
Bison bison bison
Bison bison bison
Synonyma
- Bos americanus Gmelin, 1788
- Bos bison Linnaeus, 1758
- Bison americanus (Gmelin, 1788
- Bison bison montanae Krumbiegel, 1980





Describuntur duae subspecies vel oecotypi: Bison bison bison ("bison planitiei"), magnitudine minor, gibbere rotundiori, et Bison bison athabascae ("bison silvestris"), maior, gibbere quadrato.[6][7][8][9][10][11] Praeterea, Bison bison bison in B. b. montanae planitiei septentrionalis et B. b. bison planitiei meridianae fortasse consistit, ut summa sit tres.[9] Quae autem distinctio late non approbatur. Bison silvestris est una ex maximis bovidarum exstantium speciebus feris in mundo, solum a Bove gauro Asiae superata.[12] Inter animalia terrestria in America Septentrionali exstantia, bison est gravissimum et longissimum, secundumque ab altissimo, post Alcem alcem.
Indi Americani qui in Magnis Planitiebus nonnulla millennia habitabant religione aliisque culturae proprietatibus cum bisonte Americano artissime coniungebantur. Quod animal est mammal nationale Civitatum Foederatarum Americae.
Remove ads
Descriptio
Bisonti hieme saetae longae, villosae, atrofuscae, atque aestate saetae leves fuscaeque pallidae sunt. Bisontes mares feminis multo maiores gravioresque sunt. Phenotypus bisontis silvestris phenotypo bisontis planitiei fortasse est primitivior, cum hic ut videtur se ex mixtura Bisontis occidentalis et Bisontis antiqui evolveret.[13] Bisontes planitiei saepe minores, bisontes silvestres saepe maiores sunt. Maxima longitudo a capite ad clunes est 3.5 metra in maribus et 2.85 metra in feminis; cauda a 30 ad 95 centimetra addit.[13][14][15] Altitudines ad withers a 152 ad 186 centimetra in B. b. bisonte et circa 2 metra in B. b. athabascae variare possunt.[15] Pondera a 318 ad 1179 chiliogrammata variare possunt,[15][16][17][18] a 460 ad 988 chiliogrammata, medianis a 730 ad 792.5 chiliogrammata (B.b. bison), et 943.6 chiliogrammata (B.b.athabascae) in maribus, et a 360 ad 640 chiliogrammata, medianis a 450 ad 497.6 chiliogrammata, in feminis,[13] quamquam minima pondera usitata pondera circa aetatem maturitatis sexualis repraesentant, a duo ad tris fere annos aetatis.[19][20][21][22][23][13] Maximum pondus umquam notum in B. b. bisonte erat 1270 chiliogrammata,[24] sed mares usque ad 1360 chiliogrammata aestimati sunt.[25] B. b. athabascae B. b. bisonte est multo maior et gravior.[13] Bison captivus pro carne alitus gravis praeter natura esse potest, et maximus bison sic semidomesticus 1724 chiliogrammata ponderis fuit.[16] Capita et corpora superiora sunt permagna. Ambobus sexibus sunt brevia cornua curva, quae usque ad 60 centimetra longa et a 90 centimetra ad 124 centimetra lata crescunt,[26][25] et quibus pugnandi causa intra gregem et pro defensione utuntur.
Bisontes sunt herbivora, quae graminibus cyperaceisque planitierum Americae Septentrionalis vescuntur. Quotidie duas horas pascuntur, duas horas quiescunt, duas horas ruminant, et tum ut iterum pascantur ad novum locum migrant.
Remove ads
Pinacotheca: bison in cultura latiore
- Syngrapha $10 seriei 1901 Meriwether Lewis et Gulielmum Clark, exploratores militarios, cum bisonte Americano depingit.
- Primum pittacium cursuale imaginem bisontis ferens anno 1898 in Civitatibus Foederatis editum est: 4¢ "Indian Hunting Buffalo," pars seriei commemorativae de Expositione Trans-Mississippiana
Remove ads
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

