Fastidium
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Fastidium[1] est animi motus qui rem reicit vel repudiat quae contagiosa fieri potest,[2] vel rem quae deformis, foeda, nefanda, taetra, turpis, vel iniucunda tantum videtur. Carolus Darwin in libro The Expression of the Emotions in Man and Animals ('Vultus animi motuum in hominibus et animalibus') opinionem proposuit fastidium esse sensum qui rem taetram attingit. Quod hominibus usu plerumque venit per sensum gustatús (aut in mundo externo percepti aut cogitatione ficti), et secundarie per rem quae sensum similem per sensum olfactionis, tactús, aut visús efficit. Musicis quidem fastidiosum cacophoniae sonorum dissonorum odium etiam movere potest. Investigationes scientificae nexús inter fastidium et morbos anxietatis sicut arachnophobia, haemophobia, et morbum obsessivum-compulsivum identidem inveniunt.[3]


Fastidium, unus e fundamentalibus animi motibus secundum theoriam Plutchikianam, a Paulo Rozin penitus investigatum est, qui invenit id vultum proprium evocare, unum e sex universalibus animi motús vultibus Ekmanianis. Fastidium, animi motibus timori, irae, tristitiaeque dissimile, cum decremento gradús venarum pulsús coniungitur.[4]


Remove ads
Res quae fastidium eliciunt
Relatús sui et investigationes morum humanorum affirmant res quae fastidium eliciunt esse:
- effluvia corporea (faeces, urina, vomitus, fluida sexualia, saliva, mucus)
- cibi (cibi corrupti)
- animalia (siphonaptera, ixodoidea, phthiraptera, blattodea, vermes, muscae)
- hygiene (sordes quae videri possunt)
- transgressiones corporis (sanguis, cruor, mutilatio)
- mors (corpora mortua, tabes organica)
- manifesta contagionis signa[8]
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
