Lucunculus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Lucunculus seu teganita (-ae, m.)[1][2][3] est ferculum, genus libi vel sensu lato placentae, ex pasta, in sartagine ex oleo butyrove frictum. Ei sive calidi sive frigidi ab hominibus edi possunt, et iure condimentove infundi vel farciri solent.

- Haec pagina spectat ad lucunculum, si de cibis sub oleo undique perfrictis, vide s.v. frictella.
Massa(en) lucunculorum fit ex farina (saepissime triticea), vel fagopyracea, liquore (saepe aqua, lacte, vel etiam cervisia), quibus nonnumquam ovum solutum additur. Sunt in Civitatibus Foederatis etiam lucunculi maizii, et praesertim in Europa Orientali patatae.
Remove ads
Genera
- In Civitatibus Foederatis saepissime butyro vel syropa perfunduntur.
- In Francia "crispae" (crêpes) appellantur.[4]
- In Europa Media "placentae" vel "placentulae" (vulgo plăcintă, palačinka, Palatschinken) appellantur.
- In Iaponia "dorayaki" appellantur, et cum phaseolo rubro dulce farciri possunt.
- In Italia "crispellae" appellantur.[4]
- Lucunculi ex aromatibus vel cibis concisis cocti Latinitate mediaevali "fristella" appellantur.[4]
Remove ads
Antiquitus
- In lucunculum praecepta apud Galenum inveniuntur.[2] Galenus nomine "ταγηνῖται" et "τηγανῖται" eos nuncupat, sed ex Glossariis lucunculi et teganitae esse eosdem videntur.[1] Haec praecipit Galenus:
- Iactatur oleum in sartaginem positum super ignem sine fumo.
- Defunditur super calefactum oleum farina aquae data multae. (Sine dubio inerat zymi, fermenti, levaminis genus quoddam, quod praecepta praetermittunt.)[5]
- Quam celerrime ebulliens in oleo constiuitur et crassior fit, sicut caseus. Statim eum vertunt parantes.
- Quando imma pars crassa facta erit, revertunt rursus eum bis vel etiam ter, dum percoctus videatur.[6]
- Sunt qui melle, sunt qui sale marino eum condiant. Apud Hipponactem legimus lucunculos et sesamis "medicari" posse.[7]
- Staetites est verisimiliter genus lucunculi.[8] Ex massa farracea et melle fit: massa est umida in fretale suffusum, melle adiecto et sesamo et caseo.[9]
- Mentio fit lucunculorum in versione quadam ex Bibliis Veteribus Latinis, nomine Codex Lugdunensis, Num. 11:8 "et faciebant inde rotundas in foco et erat sapor istius tamquam sapor iucunculi [sic] ex oleo." Cui confer versionem Vulgatam: "et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati."
Remove ads
Notae
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads