Neva
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Neva[1] seu Nieva[2] (Russice Нева) est flumen in Russia, in regione Leninopolitana et Petropoli. Breve est, sed aquosissimum; nam lacuum Ladogae et Onegae et Ilmeni et Saimae aquas omnes fert.

Remove ads
Fluxus
E lacu Ladoga fluit, 74 chiliometra patet et in Sinum Finnicum Maris Baltici effunditur per deltam magnam, ubi, in multa deverticula divisa, permultas insulas facit. Schlusselburgum urbs in fonte Nevae situm est et Petropolis in delta eius.

Systema aquarium
Canalis Ladogensis vetus e Volchova flumine et canalis Ladogensis novus e Svire secundum litus Ladogae ducentes cum Neva Schlusselburgi coniunguntur. Tosna est accola Nevae longissimus, Mga alter, Ochta ipsa in Petropoli in Nevam se effundit.

Delta Nevae
Insularum maxima est insula Basilii inter Nevam Maiorem et Nevam Minorem. Smolenka, Nevae Minoris bracchium parvum, insulam Decembristarum ab insula Basilii separat.
Nevula Maior, quae iam fluxu superiore a Neva abiit, a parte Viburgiensi (sic Petropoli Nevae ripa septentrionalis nuncupatur, nam inde via ad Viburgum fuit) partem Petropolitanam (Petrogradskaia storona) dictam separat necnon regionem, quae tota Insulae (Ostrova) appellatur. Nevula Minor partem Petropolitanam ab Insulis separat et cum Neva Minore aestuarium commune habet.

Insula maxima partis Petropolitanae insula eiusdem nominis (Petrogradskij) est. Prope eam insula Leporina parva sita est, freto Operis Coronati[3] separata, in qua Arx Petri et Pauli aedificata est. Insulam Apothecariam ab insula Petropolitana Karpovka deverticulum separat et insulam Petri Ždanovka.

Insulae maiores tres sunt: insulam Lapideam ab insula Crucis Krestovka deverticulum separat easque ambas ab insula Elaginis Nevula Media.
Ripa Nevae laeva, quae et australis est, Petropoli medio pars Admiraliatus (de aedificio Admiraliatus Principalis hic sito) nuncupabatur. Multis deveticulis parvis et canalibus dissecata est. Maior eorum est Fontanka, quae partem mediam urbis omnem circumvenit, a Neva in laevam partem abiens et cum Nevam Maiorem in ostio eius coniungens. A Fontanka haud longe a fonte Moika in partem dextram abit, quae secundum Nevam fluit et in Nevam Maiorem effunditur. A Moika haud longe a fonte canalis Griboiedovii in laevam partem abit, qui post multas versuras in Fontankam influit. Moika cum Neva duobus canaliculis coniuncta est, canaliculo Cygnorum et canaliculo Hiemali et canali Admiraliatus Novi cum Neva Maiore. Priažka a Moika iuxta ostium eius in laevam partem abit et Nevam Maiorem se effundit. Canalis Kriukovii Moikam et canalem Griboiedovii transgreditur et cum Fontanka coniungitur; canalis Admiraliatus pars, quae sola manet, canalem Kriukovii cum Moika coniungit, Hollandiam Novam separans.
Insulae in parte Admiraliatus sua nomina habent, quamquam raro usitata. Pars inter Moikam et Nevam olim Usadisa nominabatur (sic et nomen vicus Finnici, qui hic ante Petropolim fuit). Nunc pars Usadisae superior (inter Moikam, Fontankam, Nevam et canalilcum Cygnorum) insula Horti Aestivi nominantur, secunda (a canaliculo Cygnorum ad canaliculum Hiemalem) insula Admiraliatus prima est, tertia (a canaliculo Hiemali ad canalem Admiraliatus Novi) insula Admiraliatus altera, quarta (inter canalem Admiraliatus Novi, Moikam et Nevam Maiorem) insula Admiraliatus Novi. Pars inter Moikam et Fontankam in fluxu superiore (ante canalem Kriukovii) a canali Griboiedovii in insulam Casanensem septentrionalem et insulam Salvatoris (Spasskij) meridionalem divisa est; in fluxu inferiore (post canalem Kriukoii) in insulam Columnae (Kolomenskij) septentrionalem et insulam Omophorii (Pokrovskij) meridionalem.
Fontankae ripa laeva australis est insula Innominata, quam canalis Circumductionis[4], Nevam per rivum Catharinhofianum cum portu marino coniungens, a terra continente separat.
Insula Rotunda[5], ad meridiem ab ostio Nevae Maioris iacet, ubi portus maritimus Petropolitanus situs est.
Remove ads
Aestuarium
Post delta Neva aestuarium magnum habet, cuius aqua a flumine paene dulcis facta est. Saepe sinus Nevensis (Невская губа) id appellatur. Pars eius magna nunc mole Petropolitana a mari separata est, quae Petropolim ab inundationibus defendit.
Pontes
Pontes trans Nevam in Petropoli, a media parte urbis as fluxum superiorem enumerati, sunt pons Trinitatis, pons Fusoria (Litejnyj), pons Ochtae Maior (prius pons Petri Magni), pons Alexandri Nevensis, pons (vel exactius pontes) ferriviarius Finnicus, pons Volodarskij, pons Obuchovianus Maior.
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

