Polynomium
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Polynomium[1] (Graece πολύς 'multum' + νόμος 'portio, pars') in mathematica est functio formae
ubi . Numerus appellatur gradus polynomii. Numeri (qui "coefficientes" dicuntur) saepius sunt in quolibet corpore, vel , vel , vel alio; licet etiam in anello esse, ut anellus matricum quadraticarum alicuius magnitudinis. Algebra elementaria de polynomiis tractat.

Remove ads
Etymologia
Nomen polynomium, praefixo πολύ 'multum' addito, formatum est ab exemplo binomio, quod ipsum a Francogallico nom vel Latino nomine contracto derivatum est.[2]
Proprietates
- Omnis functio polynomialis continua est et differentiabilis.
- Fluxio polynomii est (secundum regulam summae et factoris functionis differentiabilis):
Remove ads
Anellus polynomiorum
Possumus addere, subtrahere, et multiplicare polynomia (leges binominales sunt simplissimae multiplicationis regulae), quae operationes semper aliud polynomium faciunt. Divisio vel quotiens duorum polynomiorum autem est functio rationalis (per definitionem) sed non semper polynomium. Polynomia ergo quorum coefficientes sunt in corpore F font anellus, F[x] dictus.
Symmetria
Si est numerus par et omnes (id est omnibus i imparibus) sunt, tum functio est symmetrica ad axem verticalem, quae aequatione datur.
Si est numerus impar et omnes (id est omnibus i paribus) sunt, tum functio est symmetrica ad punctum originis (0/0).
Exempla
- Polynomium est symmetricum ad axem verticalem, quae aequatione datur.
- Polynomium est symmetricum ad punctum originis (0,0).
Remove ads
Notae
Nexus interni
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
