Scriptura cibaria
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Scriptura cibaria,[1] vel etiam fortasse escagramma? (ab Anglico escagraph, a Latino esca + Graeco γραφειν 'scribere'[2]) est formula vocabulorum vel etiam litterarum abecedarii in cibum inscriptarum, notio primum decennio 199 a Laurentio R. Smith divulgata.[3]
Historia
Nota sunt exempla scripturarum cibariarum ex Aegypto antiqua[4] et Imperio Romano,[5] plerumque in panibus in quibus vocabula impressa sunt antequam cocti essent. Usus scripturarum cibariarum inter tempora Christianitatis primae[6] et saeculi undevicensimi defecit, sed exempla in Lege Panicea et Cerevisiali et sotelties exstant.
Exempla
Exempla scripturarum cibararum multorum generum hodie inveniuntur, quae autem in tria genera principalia digeri possunt.
Exempla dulcia
Multa scripturarum cibariarum genera hodie inventa sunt dulcia, in superficie cibi formata vel picta. Placentae verbis Felix Natalis inscriptae sunt usitatissimae. Dulces durae? cordiformes[7] sententiolas ferentes post 1901 fere venumdantur, quas homines Die Valentini saepe partiuntur. Multi stipites socolati nomen fabricatoris in superficie impressum ferunt.[8]
Remove ads
Exempla secundum leges
Post leges paniceas saeculi quinti decimi manent perpauca exempla legitima; in Civitatibus autem Foederatis, Pars Agriculturae certis carnis operibus certificationes et gradus atramento esculento indicatos designat.[9]
Exempla litterarum typorum mobilium
Remove ads
Litterae abecedarii et typi mobiles hodie usitatissimi sunt, praecipue in cerealibus ientaculi, crustulis alphabeticis, et pasta. Per mundo Occidentalem, crustula formas litterarum habentia fiunt ut res esculentae quae pueris in lusum offeruntur ac res quae pueros in litteras discendas adiuvare possunt. Multi fabricatores litteras alphabeticas et numeros in pasta inscriptos venumdant, in speciebus quae vel paratae ad edendum vel siccae sunt. Sunt praeterea exempla iuris alphabetici.
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads