vinco
From Wiktionary, the free dictionary
Remove ads
Latine
Appellatio pronuntiatusque

API: /ˈwinkoː/, [ˈwɪŋkoː] (classice) - Syllabificatio phonetica: vin·cō — morphologica: vinc-o
Verbum temporale
Coniugatio
Verbum finitum
Verbum infinitum
Dictiones derivatae
- victor, victrīx
- victōria
- victōriālis
- Victōriōla
- victōriōsus
Composita
- convincō, convincere
- dēvincō, dēvincere
- ēvincō, ēvincere
- pervincō, pervincere
- supervincō, supervincere
Translationes
Remove ads
Loci
| T. Lucretius Carus –95…–55 |
P. Ovidius Naso ca. 2-8 |
M. Fabius Quintilianus ca. 35-100 |
Aulus Gellius ca. 130-170 |
Hildegardis Bingensis 1098-1179 |
Franciscus Petrarca 1304-1374 |
|||||||||||||||||
| antiq. | class. | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV | XVI | XVII | XVIII | XIX | XX | XXI |
Latinitas Romana
antiq.
- denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
- tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
- Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
- omnis enim color omnino mutatur in omnis;
- quod facere haud ullo debent primordia pacto;
- immutabile enim quiddam superare necessest,
- ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
- nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
- continuo hoc mors est illius quod fuit ante. —De rerum natura Lucretii [6][7]
- corporibus gelidis incumbit et ordine nullo
- oscula dispensat natos suprema per omnes;
- a quibus ad caelum liventia bracchia tollens
- ‘pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,
- pascere’ ait ‘satiaque meo tua pectora luctu,
- dum pars nostra iacet, et dum per funera septem
- efferor. exsulta, victrixque inimica triumpha!
- cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt,
- quam tibi felici: post tot quoque funera vinco!’ —Metamorphoses Ovidii Nasonis [8][7]
- Vel cum duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse utrumlibet sufficiat, quale Ciceronis est, Unum quidem certe, nemo erit tam inimicus Cluentio, qui mihi non concedat; si constet corruptum illud esse indicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab Habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum. —Institutio oratoria Quintiliani [9][7]
Latinitas postclassica
Latinitas mediaevalis
- Sub pedibus autem eius iacebat quasi leo hians ore, lingua extensa ex ore eius, et etiam velut quidam homines, quorum alii tubis resonabant, alii quibusdam instrumentis ludicris ioculariter concrepabant, et alii diversis ludis ludebant: quos imago illa simul et ipsum leonem pedibus suis conculcans, hasta quam dextera tenebat acriter transfodiebat, et dixit: Vinco fortem diabolum et te odium et invidiam, atque te, o spurcitia, cum ludentibus fallaci deceptione. —Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum Hildegardis [11][7]
Latinitas humanistica
- Isti quidem Arsacide, quorum nonnullis me benificiis obnoxium non nego, vel Babilone vel in Parthia saltem retinere moliuntur; obluctor et adhuc finis in dubio est; si vinco, non ante revertentem audies quam reversum; si vincor — quod nonnisi negandi verecundia puto posse contingere — tamen extra Semirameos muros ero. —Epistole familiares Petrarcae [12][7]
Remove ads
Fontes
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads