Vinum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Vinum est potio alcoholica e fermentatione musti (suci uvarum) confecta. Naturalis uvarum compositio sucum a saccharomycetibus utilibus fermentari sinit sine additione nutrimentorum; qua fermentatione sacchara in suco comprehensa consumuntur atque in alcohol ethanol convertuntur. Vinum igitur facillime conficitur. Ad vina bona et varia conficienda diversae uvarum varietates, nonnullae species et stirpes fermentorum, variaeque consuetudines perfectionis adhibentur. Vina optima quae terrarum vitiumque idonearum redolent, curiosissime praeparata, diligentissime perfecta, bene conservata, amatoribus pretio maximo venditantur. Vina modestiora, ad usum cottidianum apta, pretiis modestis emi solent etiamsi bonitati haud careant. Vinis peioribus aliquando distillatis, alcohol quod inde provenit in spiritus potabiles convertitur aut variis rationibus industrialibus adhibetur.

Humanus vini usus a millennio sexto a.C.n. cognoscitur. Vinum inventum est in regione quadam montana haud longe a limitibus civitatum hodiernorum Turciae, Iraniae, Georgiae, et Armeniae distante. Inde confectio vinorum in omnes fere terras ubi vites florere possunt graduatim transmissa est, per mediam Asiam ad Afganiam et Sericam, trans Europam Meridianam omnem usque ad Franciam, Hispaniam, et Portugalliam, inde per itineribus maritimis ad Americam Septentrionalem et Meridianam, Africam Australem, Australiam, et Novam Zelandiam. In frigidiores et calidiores regiones, vitium expertes, vina alibi confecta advehuntur.
Ubi vinum plerumque conficitur ad cenas quotidie inferri solet. Feriis popularibus celebratur quotannis vindemia, quo tempore ex uvis maturis nuper collectis mustum aut pedibus aut torcularibus exprimitur. Hilaritas potatorum ebrietasque, quas ab alcohole provocatas nunc scimus, olim e divina vini natura deduci credebantur. Religionibus polytheisticis deus qui primum vini inventorem fuisse dictus est, apud Romanos Liber Pater, apud Graecos Dionysus qui et Bacchus nuncupatus est. Religionibus monotheisticis vini potestas variis modis exprimitur: Christiani ad Eucharistiam adhibent, Iudaei ad epula sollemnia, exempli gratia die sabbati; Mussulmani autem potationem vini ob intoxicationem plerumque prohibent.

Remove ads
Nomen
Nomina tam Latinum vinum quam Graecum οἶνος, Albanicum venë, Armeniacum gini Hethiticumque wiyana a quibusdam e verbo quodam Indoeuropaeo *win-o- deducuntur et cum appellatione plantae Latina "vitis" adsimilantur, sed haec res incerta est. Aliae linguae eiusdem regionis, familiae Semiticae attributae, nominibus similibus utuntur, e.g. Arabice wain, Hebraice jajin. Nonnulli haec nomina omnia e lingua quadam Caucasica antiqua mutuata esse censent: Georgice enim (in familia Kartvelica) nomen ღვინო ghvino "vinum" citant et e verbo ღვივილი ghvivili "florire, bullire" derivant.
Nomen Latinum in linguis Romanicis supervivit, Italiane et Hispanice vino, Lusitanice vinho, Francogallice et Dacoromanice vin. Idem nomen in linguam Germanicam antiquam mutuatum est sub forma *winam, unde Theodisce dicitur hodie Wein, Anglice wine; idem in Slavonicam vino, unde hodie Russice vino, Polonice wino; idem in linguis Celticis antiquis, unde Hibernice hodie fion, Cambrice gwin.
Nomen vinum rarius sensu latiore adhibetur pro potionibus ex aliis fructibus factis, videlicet dactylis,[1] napis (sed hoc ad animalia medenda usitatum),[2] piris[3] (nomine proprio piracium), malis (pomacium) necnon malis granatis.[4]
Remove ads
Confectio
Naturalis uvarum compositio chemica sucum a fungis saccharomycetibus fermentari sinit sine additione saccharorum, acidorum, enzymorum aliorumve nutrimentorum.[5]
Vinum fermentatione uvarum contusarum cum variis fermentorum generibus producitur ordinis saccharomycetalium. Uvae variis speciebus Hanseniasporarum iam in vineis infectuntur, quae in officinis vinariis saepius interficiuntur: ibi enim Saccharomyces cerevisiae seu S. bayanus atque multo rarius Brettanomyces bruxellensis introducuntur, quae sacchara (glucosum et fructosum) fere tota in alcohol convertere potuerint.
Remove ads
Genera vini
Vina de uvis fermentata in tria genera dividi solent: vinum album, rubrum, roseum. Praeterea sunt vina spumantia, sicut Campanicum, et vina fortificata vel alcohole amplificata, sicut vinum Xerae et Portugallicum.
- Vinum rubrum
- Vinum album
- Prelum sive torcular saeculi sexti decimi vinarium
Cultura et fabricatio vini

Propter invasionem phylloxerae (parasiti Dactylosphaera vitifoliae) saeculo vicensimo ineunte disseminatae, hodie surculi vitium Europaearum inseruntur radicibus generum Americanarum.
Regiones vitium culturae
Gallia vel Francia
Hispania
Italia
Civitates Foederatae
Australia
- Vallis Barossae
Enumerationes vinorum historicae


A vindemiis Liviae et Augusto gratis incipiens, Plinius maior genera vinorum antiqua curiose enumerat tam Italica quam "transmarina" (i.e. quae mare Ionium transierant):
- Antea Caecubo erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu Amyclano, quod iam intercidit incuria coloni locique angustia, magis tamen fossa Neronis, quam a Baiano lacu Ostiam usque navigabilem incohaverat.
- Secunda nobilitas Falerno agro erat et ex eo maxime Faustiniano; cura culturaque id collegerat. exolescit haec quoque copiae potius quam bonitati studentium ... nec ulli nunc vino maior auctoritas. Solo vinorum flamma accenditur. Tria eius genera: austerum, dulce, tenue. Quidam ita distingunt, summis collibus Caucinum gigni, mediis Faustinianum, imis Falernum. Non omittendum autem nulli eorum quae celebrentur iucundum saporem uvae esse.
- At tertiam palmam varie Albana urbi vicina, praedulcia ac rara in austero, item Surrentina in vineis tantum nascentia, convalescentibus maxime probata propter tenuitatem salubritatemque. Tiberius Caesar dicebat consensisse medicos ut nobilitatem Surrentino darent; alioqui esse generosum acetum; C. Caesar, qui successit illi, nobilem vappam. Certant Massica atque a monte Gauro Puteolos Baiasque prospectantia. Nam Falerno contermina Statana ad principatum venere non dubie palamque fecere sua quibusque terris tempora esse, suos rerum proventus occasusque. Iuncta iis praeponi solebant Calena et quae in vineis arbustique nascuntur Fundana et alia ex vicinia urbis, Veliterna, Privernatia. Nam quod Signia nascitur, austeritate nimia continendae utile alvo, inter medicamina numeratur.
- Quartum curriculum publicis epulis optinuere a Divo Iulio (is enim primus auctoritatem iis dedit, ut epistulis eius apparet) Mamertina circa Messanam in Sicilia genita; ex iis Potulana, ab auctore dicta illo cognomine, proxima Italiae laudantur praecipue. Est in eadem Sicilia et Tauromenitanis honos lagoenis pro Mamertino plerumque subditis.
- Ex reliquis autem a supero mari Praetutia atque Ancone nascentia, et quae a palma una forte enata palmensia appellavere, in mediterraneo vero Caesenatia ac Maecenatiana, in Veroniensi item Raetica, Falernis tantum postlata a Vergilio, mox ab intimo sinu maris Hadriana, ab infero autem Latiniensia, Graviscana, Statoniensia. Etruriae Luna palmam habet, Liguriae Genua, inter Pyrenaeum Alpesque Massilia gemino sapore, quando et condiendis aliis pinguius gignit, quod velut sucosum. Baeterrarum intra Gallias consistit auctoritas . . . verum et longinquiora Italiae ab Ausonio mari non carent gloria, Tarentina et Servitia et Consentiae genita et Tempsae ac Babbiae Lucanaque antecedentibus Thurinis. Omnium vero eorum maxime inlustrata Messalae Potiti salute Lagarina, non procul Grumento nascentia. Campania nuper excitavit novis nominibus auctoritatem sive cura sive casu ad quartum a Neapoli lapidem Trebellicis, iuxta Capuam Caulinis et in suo agro Trebulanis, alioqui semper inter plebeia et Trifolinis gloriata, nam Pompeianis summum decem annorum incrementum est . . . Hispaniarum Laeetana copia nobilitantur, elegantia vero Tarraconensia atque Lauronensia et Baliarica ex insulis conferuntur Italiae primis . . . nec negaverim et alia digna esse fama, sed de quibus consensus aevi iudicaverit haec sunt.
- Nunc simili modo transmarina dicemus. in summa gloria . . . fuere Thasium Chiumque, ex Chio quod Ariusium vocant. his addidit Lesbium Erasistrati maximi medici auctoritas ... Nunc gratia ante omnia est Clazomenio, postquam parcius mari condiunt: Lesbium sponte naturae suae mare sapit. Nec Tmoliti per se gratia ut vino, sed cuius dulci admixto reliquorum duritia suavitatem accipiat simul et aetatem, quoniam vetustiora protinus videntur. Ab his dignatio est Sicyonio, Cyprio, Telmesico, Tripolitico, Berytio, Tyrio, Sebennytico: in Aegypto hoc nascitur tribus generibus uvarum ibi nobilissimis, Thasia, aethalo, peuce. Post haec auctoritas Hippodamantio, Mystico, cantharitae, protropo Cnidio, Catacecaumenitae, Petritae, Myconio: nam Mesogiten capitis dolores facere compertum est, nec Ephesium salubre esse, quoniam mari et defruto condiatur. Apamenum mulso praecipue convenire dicitur, sicut Praetutium in Italia.[6]
Inter vini genera mediaevalia magni momenti sunt:
- Vina Gallica
- Vina Latina: vernacia, vinum Neapolitanum et Vesuvianum, alia
- Vina Imperii Romani Orientalis: vinum Romaniae (praecipue Messeniae), vinum Malvasiae (id est Monovasiae in Laconia), vinum Candiae (id est Cretense), alia
Haec breviter de vinis saeculo septimo decimo exeunte celebribus scribit Ioannes Christophorus Becmanus:
- Inter vina excellunt, ad Rhenum, Hochheimensia et Rinchgauensia et Baccaracensia; sunt deinde vina Franconica, Austriaca, in Rhetis Veltlinensia: in Hispania generosae naturae est vinum Alicantinum e loco portu celebri, Ilice, quae hodie Alicante, ita dictum, et vinum Petri Simonis ab auctore qui vites Rhenanas in Hispaniam transtulit, vocatum. A colore limpido Secco nomen, in quo eminet Canariense, ab Insulis Canariis appellatum. Vinum Hungaricum Tokayense et Sermiense in Austriam, Poloniam, Wallachiam etc. transfertur; et Tokayensi nominetenus affine est Tokatense, vinum magni nominis in Armenia . . . Candia vino Malvatico superbit, cui nomen tamen a Malvasia Moreae castello. . . . In Italia melioris notae sunt vinum de Trebiano in territorio Florentino, vinum de Tabiano; in territorio Genuensi: vini Graeci proventus est iuxta Neapolin: Lacrimae Christi ad Vesuvium crescunt; nec sequioris notae sunt vinum de S. Severino et vinum de Siracusa in Sicilia. In territorio Romano ad Faliscum seu monte Fiascone colitur vinum Muscatellinum. . . . In Gallia fere tota vini copia est, Britannia, Normannia et Picardia exceptis, quibus vini loco non ingrata est sicera. Deterioris notae habetur vinum Aurelianense; melioris sunt vinum Auxitanum in Provincia, Beaunense in Burgundia, Frontiniacum ad Mompeliam, et pleraque ad exteros efferuntur Rotomago ac Burdigala.[7]
Post centum annos in operibus encyclopaedicis Iohannes Fridericus Zückert (Materia alimentaria) et Iosephus Iacobus Plenck (in libro cuius titulus est Bromatologia) enumerationem vinorum longiorem praebent. Ibi multa vina etiam hodie celebria Latine recitantur, e.g. generosiora Malaccense et vinum Xerae; Italiae Proseccense et vinum Montis Pulciani; Franciae Rivesaltinum; e terris Lusitanicis vinum Portugallicum et Maderaicum. Inter leviora Germaniae vinum Rhenanum, Mosellanum et Franconicum; Franciae vinum Campanicum, Burgundicum, Burdigalense, Cadurcense et Eremiticum. Plenck etiam scriptorum Latinorum fortasse primus vinum Capense (scilicet Africae Australis) sine differentia inter Europaea comprehendit ("vinum rubrum, dulce, generosum").[8] Alia vina Europae Ioannes Henricus Zedler in encyclopaedia bilingui anno circa 1750 enumeravit, videlicet Alsatica, de Arbois, Austriaca, Balearica, Franconica, Neccaria, Tyrolensia.[9]
Vinum ex uvis passis coctum dicitur vinum passum, sive simplicius passum. Romani vino passo nonnumquam pro melle utebantur. Hodie passa adhuc exstant, sed sat rara et pretiosa sunt. Sacerdotes Ecclesiae Orthodoxicae Graecae passo in sacramento communionis utuntur.
Remove ads
Potiones e vino conditae

- Mulsum apud Romanos vinum melle temperatum
- Conditum apud Romanos fuit vinum melle, pipere, et variis herbis aromatisque commixtum. Conditi sunt varia genera, e.g. Conditum melizomum (viaticum), Conditum paradoxum (id est 'mirum'), Conditum Camerinum etc. Aevo Medio vina condito similia pigmentum et vinum Hippocraticum appellabantur
- Vinum Graecum, ut dicitur, in Italia factum est, aevo antiquo et mediaevali, ad similitudinem vinorum transmarinorum.
- absinthiatum sive absinthites est vinum absinthio tinctum, vulgo nonnumquam vermouth
- resinatum, vinum e resina picea arboris conditum
- rosatum, vinum e petalis rosarum conditum
- violacium, vinum e petalis violarum conditum
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
