sordes Romae in Tiberim auferebat From Wikipedia, the free encyclopedia
Cloaca Maxima (cloaca ex cluere, quod est purgare [1]) sordes Romae in Tiberim auferebat.
Circa annum 150 a.U.c. (vel annum 600 a.C.n.), Lucius Tarquinius Priscus, rex Romae quintus, ut tradunt, eam fabricari iussit. Initio fossa aperta aquae dulcis fuisse videtur, quae rivos collium adiacentium (Esquilini, Viminalis, Quirinalis) per agrum inter Capitolium et Palatium planam nomine Velabrum ad Tiberim ducebat. Cum ea in regione postea Forum Romanum necnon multa alia aedificia exstiterint, Cloacam Maximam sensim obtectam esse constat fontibus de tempore operis dissentientibus. Aquaeductus, qui aquam continenter praebebant, cloacam expediebant.
Latitudine cloaca usque ad 3 metra, altitudine usque ad 4 metra explet. Fornix Cloacae Maximae etiam hodie spectari potest prope pontem Aemilium (hodie: ponte Rotto).
Cloaca Maxima per totum spatium imperii Romani bene curata et frequenter refecta esse videtur, ut archaeologi cognoverunt. Saeculo vicensimo ineunte antiquae cloacae partes, quae exstant, cum cloacis modernis coniunctae sunt, quo inundationes Fori Romani prohibeantur.[2]
Venus Cloacina a Romanis ut dea systematis cloacarum colebatur, qua de causa ei sacellum in Foro Romano positum est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.