Gens

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Latine

Appellatio pronuntiatusque

API: /gens/(classice)
Syllabificatio phonetica: gens morphologica: gen-s

Notatio

Latine: genō (genere)

Vide radicem gen.

Nomen substantivum

gēns, gentis fem. [1][2][3][4][5]

  1. Plures familiae, quae non modo nomine, sed sacris quoque et politico vinculo inter se iungebantur.[1]
  2. Tribus collectiove familiarum sub nomine et ritibus communibus.
  3. Multitudo hominum, quae ex pluribus familiis constat.[1]

Declinatio

More information f., sing. ...

Usus

Gens differt a familia, quia gens est instar totius, familia instar partis, quum gens plures familias complectantur, quae ab eodem progenitore descendunt. Deinde gens ad nomen, familia ad cognomen refertur.[1]

Dictiones collatae

Dictiones derivatae

  • genticus
  • gentīlis, gentīliter

Translationes

More information Plures familiae, quae politico vinculo inter se iungebantur ...
More information Plures familiae, quae politico vinculo inter se iungebantur ...
More information Tribus collectiove familiarum sub nomine et ritibus communibus ...
More information Tribus collectiove familiarum sub nomine et ritibus communibus ...
More information Multitudo hominum, quae ex pluribus familiis constat ...
More information Multitudo hominum, quae ex pluribus familiis constat ...
Remove ads

Loci

M. Tullius Cicero
-106…-43
P. Ovidius Naso -42…+18Lucius Annaeus Seneca -3/+65 C. Plinius Secundus 23-79 Decimus Iunius Iuvenalis
100-128
Hildegardis Bingensis
1098-1179
Franciscus Petrarca
1304-1374
antiq. class.class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.

  • Itaque ex tot generibus nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei, ipsisque in hominibus nulla gens est neque tam mansueta neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret qualem haberi deum deceat, tamen habendum sciat. —De legibus Ciceronis [6][7]

class.

  • Quae prima instituit teneros convellere fetus,
militia fuerat digna perire sua.
scilicet, ut careat rugarum crimine venter,
sternetur pugnae tristis harena tuae?
si mos antiquis placuisset matribus idem,
gens hominum vitio deperitura fuit,
quique iterum iaceret generis primordia nostri
in vacuo lapides orbe, parandus erat.
quis Priami fregisset opes, si numen aquarum
iusta recusasset pondera ferre Thetis? —Amores Ovidii Nasonis [8][7]

class.

  • Sicut alias quoque causas intervenire opinatur, quae aliter evocent aquas aut cursu suo deiciant et avertant; fuit aliquando aquarum inops Haemus, sed cum Gallorum gens a Cassandro obsessa in illum se contulisset et suas cecidisset, ingens aquarum copia apparuit, quas videlicet in alimentum suum nemora ducebant; quibus eversis umor, qui desiit in arbusta consumi, superfusus est. —Naturales quaestiones Senecae [9][7]

saec. I.

  • Arsiae gens Liburnorum iungitur usque ad flumen Titium. pars eius fuere Mentores, Himani, Encheleae, Bulini et quos Callimachus Peucetios appellat, nunc totum uno nomine Illyricum vocatur generatim. —Naturalis historia Plinii [10][7]
  • Pone eos montes ultraque Aquilonem gens felix, si credimus, quos Hyperboreos appellavere, annoso degit aevo, fabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines mundi extremique siderum ambitus semenstri luce [et una die] solis adversi, non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio verno in autumnum: semel in anno solstitio oriuntur iis soles brumaque semel occidunt. —Naturalis historia Plinii [11]

Latinitas postclassica

saec. II.

  • Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris
et quos praecipue fugiam, properabo fateri,
nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites,
Graecam urbem. quamvis quota portio faecis Achaei? —Saturae D. Iuni Iuvenalis [12][7]

Latinitas mediaevalis

saec. XII.

  • Nam unaquaeque gens et quisquis populus regem sibi tunc constituet cui obediat, dicens quod latitudo imperii Romani magis sibi oneris prius fuerit, quam honoris. —Liber divinorum operum simplicis hominis Hildegardis [13][7]

Latinitas humanistica

saec. XIV.

  • Fecit hoc tamen et gens Claudia e Sabinis Romam petens, e Tusculo Marcus Cato, ex Arpino Marius ac Cicero successitque feliciter. —De remediis utriusque fortune Petrarcae [14][7]
Remove ads

Fontes

  1. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber quartus, cap. 25, [89] gens

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads