gens
From Wiktionary, the free dictionary
Remove ads
Latine
Appellatio pronuntiatusque

API: /gens/ (classice) - Syllabificatio phonetica: gens — morphologica: gen-s
Notatio
Vide radicem gen.
Nomen substantivum
Declinatio
Usus
- Gens differt a familia, quia gens est instar totius, familia instar partis, quum gens plures familias complectantur, quae ab eodem progenitore descendunt. Deinde gens ad nomen, familia ad cognomen refertur.[1]
Dictiones collatae
- familia
- stirps
Dictiones derivatae
- genticus
- gentīlis, gentīliter
Translationes
Remove ads
Loci
| M. Tullius Cicero -106…-43 | P. Ovidius Naso -42…+18 | Lucius Annaeus Seneca -3/+65 | C. Plinius Secundus 23-79 | Decimus Iunius Iuvenalis 100-128 |
Hildegardis Bingensis 1098-1179 |
Franciscus Petrarca 1304-1374 |
||||||||||||||||||
| antiq. | class. | class. | class. | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV | XVI | XVII | XVIII | XIX | XX | XXI |
Latinitas Romana
- Itaque ex tot generibus nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei, ipsisque in hominibus nulla gens est neque tam mansueta neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret qualem haberi deum deceat, tamen habendum sciat. —De legibus Ciceronis [6][7]
- Quae prima instituit teneros convellere fetus,
- militia fuerat digna perire sua.
- scilicet, ut careat rugarum crimine venter,
- sternetur pugnae tristis harena tuae?
- si mos antiquis placuisset matribus idem,
- gens hominum vitio deperitura fuit,
- quique iterum iaceret generis primordia nostri
- in vacuo lapides orbe, parandus erat.
- quis Priami fregisset opes, si numen aquarum
- iusta recusasset pondera ferre Thetis? —Amores Ovidii Nasonis [8][7]
- Sicut alias quoque causas intervenire opinatur, quae aliter evocent aquas aut cursu suo deiciant et avertant; fuit aliquando aquarum inops Haemus, sed cum Gallorum gens a Cassandro obsessa in illum se contulisset et suas cecidisset, ingens aquarum copia apparuit, quas videlicet in alimentum suum nemora ducebant; quibus eversis umor, qui desiit in arbusta consumi, superfusus est. —Naturales quaestiones Senecae [9][7]
- Arsiae gens Liburnorum iungitur usque ad flumen Titium. pars eius fuere Mentores, Himani, Encheleae, Bulini et quos Callimachus Peucetios appellat, nunc totum uno nomine Illyricum vocatur generatim. —Naturalis historia Plinii [10][7]
- Pone eos montes ultraque Aquilonem gens felix, si credimus, quos Hyperboreos appellavere, annoso degit aevo, fabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines mundi extremique siderum ambitus semenstri luce [et una die] solis adversi, non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio verno in autumnum: semel in anno solstitio oriuntur iis soles brumaque semel occidunt. —Naturalis historia Plinii [11]
Latinitas postclassica
- Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris
- et quos praecipue fugiam, properabo fateri,
- nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites,
- Graecam urbem. quamvis quota portio faecis Achaei? —Saturae D. Iuni Iuvenalis [12][7]
Latinitas mediaevalis
- Nam unaquaeque gens et quisquis populus regem sibi tunc constituet cui obediat, dicens quod latitudo imperii Romani magis sibi oneris prius fuerit, quam honoris. —Liber divinorum operum simplicis hominis Hildegardis [13][7]
Latinitas humanistica
- Fecit hoc tamen et gens Claudia e Sabinis Romam petens, e Tusculo Marcus Cato, ex Arpino Marius ac Cicero successitque feliciter. —De remediis utriusque fortune Petrarcae [14][7]
Remove ads
Fontes
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads