From Wikipedia, the free encyclopedia
Michael de Unamuno y Jugo (natus Miguel de Unamuno y Jugo Bilbai in Biscaia die 9 Septembris 1864; mortuus Salmanticae in provincia Salmanticensi die 31 Decembris 1936) fuit progymnasmatista, scriptor mythistoriarum, poeta, scriptor scaenicus, philosophus, professor Graecae rerumque classicarum, et ad ultimum rector Universitatis Salmanticensis Hispanicus. Eius maius progymnasma philosophicum est Del sentimiento trágico de la vida ('De tragica vitae sententia', 1912),[1] et eius mythistoria clarissima est Abel Sánchez: Una historia de pasión ('Abel Sánchez: fabula perturbationis', 1917),[2] quae fabulam Cain et Abel enarrat. Alumnus fuit Universitatis Complutensis Matriti.
Michael de Unamuno natus est Bilbai in portu Vasconiae, filius Felicis de Unamuno et Salomé Jugo. Lingua Vasconica eum iuvenem tenebat, et cum Sabino Arana de loco in Instituto Bilbaumiano docendi certavit; quod autem certamen victum est a Resurrectione Maria de Azkue, erudito Vasconico.
Unamuno in omnibus genribus maioribus operatus est: progymnasmae, mythistoria, poesi, et theatro, ac modernista ad fines inter genera dissolvendos magnopere enisus est. Eruditi disputant num Unamuno re vera esset socius Aetatis '98, litterario intellectualium philosophorumque Hispanicorum grege ex post facto appellato, qui ad circulum Iosephi Martínez Ruiz (Azorín) pertinebat, qui grex, praeter Azorín, comprehendit Antonium Machado, Ramón Pérez de Ayala, Pium Baroja, Ramón del Valle-Inclán, Ramirum de Maeztu, Angelum Ganivet, et alios.
Unamuno professor philosophiae esse maluit, sed locum academicum vincere non poterat, quia philosophia in Hispania eo tempore aliquando res civilis erat. Potius factus est professor Graecae antiquae.
Unamuno anno 1901 claram acroasin de scientifica litterariaque linguae Vasconicae "inviabilitate" habuit. Secundum Joxe Azurmendi, Unamuno, suis sententis civilibus de Hispania mutatis, linguam Vasconicam reiecit.[3]
Praeter eius scripta, Unamuno partes magni momenti in intellegente Hispaniae vita egit. Rector bis meruit Universitatis Salmanticensis: ab 1900 ad 1924 et ab 1930 ad 1936, turbulento socialis civilisque eversionis tempore. Annis 1910 et 1920, factus est unus ex ardentissimis scriptoribus qui liberalismum Hispanicum suadebant. Quem liberalismum cum Bilbao sua patria conexere solebat, portu qui per commercium nexusque cum mundo civilizato, Unamuno credebat individualismum et cosmotheoriam liberam confirmare, contra Carlisticum animi angusti traditionalismum.[4] Anno 1912, cum Iosephus Canalejas ab anarchista per insidias interfectus esset, Unamuno Hispaniam culpavit ob inopia "verae factionis liberalis democraticae," annoque 1914, possessores magnarum praediorum ob neglegentiam et ignorantiam reprehendit.[5] Cum aliis scriptoribus et homines intellegentes, sicut Benito Pérez Galdós, nationibus foederatis primi belli mundani apertissime favebat, contra rectionis Hispanicae nullam in partem propensio publica habere.[6] Unamuno credebat hoc bellum reapse expeditionem sacram esse, non solum contra bellicosum Germanorum auctoritarianismum?, sed contra eorum fautores Hispanicos, atque Alphonsum XIII regem et monarchiam quidem Hispanicam magis magisque petebat.[7]
Denique Michael Primo de Rivera, generalis et dictator, duas cathedras academicas ab Unamuno anno 1924 amovit, obtestationibus aliorum eruditorum Hispanicorum neglectis. Unamuno, ob clamosam dictaturae Primo de Rivera reprehensionem, exsul erat usque ad 1930, primum ad Insulam Planariam relegatus, ad unam ex Canariis Insulis, ubi sua domus nunc est museum,[8] ut sua domus Salmanticae. Ex Canariis ad Franciam effugit, ut in libro De Fuerteventura a Paris enarrat. Post unum annum Lutetiae, Unamuno Hendaye in oppido in terra Vasconica Francica consedit. Ad Hispaniam regressus, post dictaturam Generalis Primo de Rivera anno 1930 casum, rector universitarius iterum factus est. Dicitur ipse Salamanticae primam acroasin post reditum habitam coepisse, dicens, "Hesterno die dicebamus" (Hispanice Decíamos ayer), ut eodem loco dixerat Frater Ludovicus de León, post quattuor annos in carcere, ab Inquisitione coniectus. Post dictaturam Primo de Rivera casum, populi Rem Publicam Hispanicam Secundam instituerunt. Honorem petiit Unamuno candidatus socialisticus, et electus est, postquam magnam protestationem popularem in Platea Maiori duxit, ubi vexillum rei publicae tollit, victoriam feliciter celebrans.[9] Nihilominus, viam mediam assidue colebat, extremas sententias civiles et anticlericas reprehendens.
Unamuno anno 1936 cum Millán Astray generali Nationalista coram populo in universitate iurgavit, cum ambos Astray (cum quo annis 1920 altercabatur) et rebelles vituperavit. Locutionem Viva mors! clamorem militum Legionis Hispanicae, odiosam appellavit, Astray Hispaniam debilitari velle indicans. Unus rerum gestarum scriptor scribit eius alloquim esse "notabile virtutis moralis factum."[10]
Unamuno erat lusophilus notissimus, impiger culturae, litterae, historiaeque Portugalliae doctus existimator Hispanicus suae aetatis. Credebat Hispanos maximos litterarum Lusitanicarum auctores discere debere, et pariter auctores litterarum Cataloniae. Etiam foederalismo Iberico favebat.
Unamuno erat unus ex nonnullis eruditis inter bella mundana, cum Iuliano Benda, Carolo Jaspers, Ioanne Huizinga, et Iosepho Ortega y Gasset, qui irruptioni ideologiae in intellegentem cultura Occidentalis vitam resistebant.[11]
Philosophia Michaelis Unamuno non erat systematica, sed omnia systemata negavit et fidem in se affirmavit. Rationalismus et positivismus eum tenebant, sed iuvenis commentarios scripsit qui eius amorem socialismi monstrant, cum eius anxietate ob res Hispanicas quae illo tempore obtinebant. Notio magni momenti fuit "intrahistoria," qui Unamuno credebat historiam optime intellegi posse per parvas hominum anonymorum historias, potius quam eventus maiores, sicut bella et pactiones politicas.
Saeculo undevicensimo exeunte, Unamuno discrimen religionis patiens, philosophiam positivisticam reliquit; tum saeculo vicensimo ineunte, suam cogitationem propriam creavit, ab exsistentialismo motam.[12] Vita est tragica, secundum Unamuno, quia scimus nos morituros esse. In libro Del sentimiento trágico de la vida (1912), qui fidem a ratione distinguere conatur, dixit: "Inter homines carnosos osseosque fuerunt exempla nota hominum quibus est hic tragicus vitae sensus. Nunc memini Marci Aurelii, Sancti Augustini, Pascalis, Russavii, René, Obermann, Thomson, Leopardi, Vigny, Lenau, Kleist, Amiel, Quental, Kierkegaard—homines sapientiá onerati, potius quam scientiá."
Unamuno, qui a pueritia ad ultimos dies moribundos chartam plicare solebat, in nonnullis operibus philosophicas Platonismi, scholasticismi, positivismi, reique scientiae contra religionem sententias ironice expressit per exemplaria origami, praecipue rationis Hispanice papiroflexia vel pajarita appellatae. Etiam linguista (professor Graecae), vocabulum excogitavit cocotología ad artem chartae plicandae describendam. Post librum Amor y pedagogía ('Amor et paedagogia', 1902) finitum, addidit, voce unius ex fabulae personis, "Notas de commentatione de cocotologiá" (Hispanice Apuntes para un tratado de cocotología).[13]
Ars poetica Unamuno erat modus quaestionum spiritualium exprimendarum. Sua themata in poesi, ut in aliis eius fictionis operibus, erant anxietas spiritualis, dolor a Deo tacito commotus, tempus, mors. Metrum poeticum eum semper tenebat, et, quamquam sua prima poemata rimam neglegebant, rimá uti coepit senex. Inter eius praestantia opera poetica sunt:
While at War ('Belli tempore'), pellicula anni 2019, Unamuno (partibus a Karra Elejalde actis) inter 18 Iulii 1936 et mortem pingit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.