Zona temporalis vel horaria seu circulus temporalis[1] est orbis terrarum regio cui, eo consilio ut res legitimae, commerciales, socialesque ordinentur, est aequabile tempus publicum, quod "tempus loci" seu "hora loci propria"[2] usitate appellatur. In meridiano omnia loca idem tempus habent. Duo tempora localia una hora inter se differunt si meridiani istorum locorum quindecim gradibus inter se distant. Quam ob rem idealiter? zona temporalis seu horaria definitur duobus meridianis quindecim gradibus inter se distantibus. Meridianus primarius trans Grenovicum currit. Ergo zona primaria haec terrarum orbis regio est quae ab hoc meridiano primario et occidentem et orientem versus septem gradus et dimidium extenditur.
Re vera autem zonae temporales non solum hac methodo mathematica definiuntur sed etiam rebus politicis et geographicis.
Tempus Greenovici Medium[3] statutum est anno 1675, cum Observatorium Regium aedificatum est. Anno 1879Sanford Fleming ideam zonae temporalis mundialis investus est.
Plures nationes, partes quoque nationum fortasse, hora aestiva utuntur. Saepius horologiis una hora datur vere ineunte quae reprenditur autumno ineunte. Exempli gratia, in Civitatibus Foederatis Americae, hora aestiva secundo die Solismensis Marti incipit, et primo die Solis mensis Novembris finem habet. Dum hora aestiva est, horologium meridianam horam monstrat antequam sol ad punctum altissimum caeli perveniat. Tempus aestivum imprimis anno 1784 ab Americano Beniamino Franklin propositum est, etiam anno 1906 a Britannico Gulielmo Willett, et anno 1916 multae civitates hoc tempore utebantur ut, bello committo, energiam conservarent.
Haec exempla tempus variorum locorum dant hora 12:00 UTC, cum Tempus lucem servans (vel tempus aestatis, etc.) non valeat: